HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT IV: De submersione parvulorum

#Exod. I

Videns ergo Pharao dolos sibi non prodesse, aperte aggressus est eos, praecipiens ut quidquid masculini sexus nasceretur in Israel, in flumen projiceretur, et multi eo tempore submersi perierunt. Pro quo peccato creditur Deum Aegyptios tradidisse in hunc errorem, ut Apim pro Deo colerent. Erat autem Apis, ut ait Plinius, qui et testatur se vidisse eum, quidam taurus, qui ex improviso egrediebatur de flumine, habens in humero dextro signum candidum instar lunae corniculatae, ad quem cum statim confluerent Aegyptii omni genere musicorum psallentes, levabatur in aera, et super eos tanquam psallens ferebatur, et ad motum vel stationem ipsius ipsi in terra movebantur, et stabant, et eadem die evanescebat. Dicunt autem quidam quod in festo Serapis annuatim emergebat, unde et ipsum Serapin, id est Serapi consecratum, autumant vocatum. Alii autem per decennium semel apparere dicunt. Alii, tantum tempore justi sacerdotis Heliopoleos, injusti non, ut quasi divinitus justitia indicaretur sacerdotum. Peccatum ergo fluminis punivit Deus in errore fluminis.